CORTESIUS

CORTESIUS
CORTESIUS
Ferdinandus de Monroy Marchio del Valle de Guaxaca, e celebri Aragoniae familia editus, Medellinum Estramadurae patriam habuit, gestisque in America et obtentô titulô Marchionis atque supremâ novae Hispaniae praefecturâ inclitus, obiit A. C. 1547. Filius is fuit Martini Cortesii (ex Catharina Pizarra) cuius pater Rodericus Perezius de Monroy, filius erat Roderici de Monroy Dn. de la Villa. Ipse autem ex Iohanna de Zuniga et Arellano, genuit Martinum Cortesium Marchion. de Valle Guaxaca, patrem ex Anna Arellana, Ferdinandi Cortesii Marchionis de Valle (cui nupsit Mencia de la Cerda) Hieronymi Petri Cortesii Marchionis de Valle (ux. Anna de la Cerda et Latiloya, fil. Alfonsi Telles Gironi) Annae de Arellano (cui maritus obtigit Petrus Carrillo de Mendoza Comes de Priego) Angelae (uxoris Ludovici Benavidri Marchion. de Flomesta) Annae et Catharinae Monialium, Franciscae tandem. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theair. Nobilit. Eur. tom. 2. p. 70. Praeter Martinum autem praefatum, ex legitima uxore susceptum, alios etiam Ferdinandus ille novae Hispaniae Praefectus ex isabella, filia Motezumae, magni novae Hispaniae Imperatoris, liberos sustulit, a quibus etiam progenies suscepta est. Idem Indic.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CORTESIUS Gregorius — vide Gregorius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORTESIUS Paulus — Protonotarius Apostolicus, scripsit in IV. libros Sententiar. Lombardi, et librum de Officio Cardinalium. Floruit saeculô praeteritô. Naudaeus eum male confudit cum priore. Anton. Teissier, Elogiis, Part. 1 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FERDINANDUS Cortesius — Medelino Estramadurae oriundus, Mexicum occupavit, A. C. 1518. quo regno potitus, dein Novam Hispaniam fundavit. Obiit in patria, A. C. 1547. Aet. 63. A Costa, l. 7. Spond. a. C. 1521. n. 11. A. C. 1547. n. 29 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GREGORIUS Cortesius — Cardin. Graece Latineque doctissimus. Spond. A. C. 1547. Vide de illo eiusque scriptis, plura apud Ant. Teissier Elogiis P. 1 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONS Regius — I. MONS Regius Hispan. Monroy, cognomen familiae Aragonicae illustris Cortesiae, cui ingens decus conciliavit Ferdinandus Cortesius de Monroy. Medellinô Estramadurae oriundus, gestis in America rebus et obtentô titulô Marchionis de la Valle de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALEXANDER Atrebas — Historicus saeculô 12. Alius Andersahn, scripsit supplementum Apollonii. Alius Benedictus, Veronensis Medicus et Philosophus Auctor Diarii belli a Carolo Siculo gesti. Alius Celestinus, Rogerii Siculi Regis historiam scripsit. Alius Cortesius,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MEXICANI — una ex septem Navatlacarum, populi Americae Septentrionalis cultissimi, gentibus, a duce suo Mexio dicti: in peregrinatione populi praefati, ex Septentrione versus Austrum, factâ A. C. 820. post diuturnam in itinere moram, reliquis ad lacum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MOTEZUMA II — MOTEZUMA II. ultimus Mexicanorum Regum fuit, sub initium saeculi XVI. Eius enim Principatu Ferdinandus Cortesius, cum Hispanis, Regnum Mexicanum detexit, ac intra biennium, innumerabili barbaroum multitudine interemptâ, universô, auspiciis Caroli …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”